CONSCIA Mutmura

CONSCIA Mutmura
CONSCIA Mutmura
apud Statium, l. 9. Theb. v. 733. ubi de Diana,
----- cantusque sacros et conscia miscet
Murmura -----
Sunt divina, Magica, rerum praesentium praesentium gnara, non voces nudae, sed consortes potentiae divinae. Mox enim sequitur, v. 734.
----- quae Colchidas ipsa sub antris
Nocte docet, monstratque feras quarentibus herbas.
At conscia agmina, coniurata exponit Servius, ad l. 2. Aen. v. 267. Conscia vero Fama, eidem Maroni loquacem, omia indagantem et scientem denotat, l. 10 v. 679. Ubi ventos indignatus coactam fugam e proelio, alloquitur Turnus, scaphâ ablatus, v. 676.
----- vos ô miserescite venti
Ferte ratem ----
Quô neque me Rutuli, neque conscia Farna sequatur.
Id est, divinatrix velut et omnium rerum propalatrix. Conscia quoque, sacra, veneranda, Templa dixit Val. Flacc. l. 2. v. 254. ubi Hypsipyle Patrem, in Bacchi Fanum absconditura, deducit.
----- tunc excipit artus
Obnubitque caput, tacitumque ad conscia Bacchi
Templa rapit ----
Hoc est; Numinis Bacchici partem participantia, ut Conscia murmura supra, sunt potestatem Dianae seu Hecates participantia. Quomodo Conscia Fati Templa Amphiarao, apud eundem Statium spondentur, l. 8. Theb. v. 206.
Iamque erit illa dies, quô Te quoque conscia Fati
Templa colant etc.
Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad Statium, d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”